HISTORIA EVANGELICA

CAPUT CXXX: De septemvira muliere

#Matth. XXII; Marc. XII; Luc. XX.#Exod. III

In illa die accesserunt Sadducaei, qui resurrectionem non credentes, suggillabant Pharisaeos, quaerentes de septemvira muliere cujus esset in judicio?Quod vel ipsi confinxerant, quia erat possibile, vel in re forte evenerat. Qui cum eamdem quaestionem proposuissent Jesu, respondit. In resurrectione non nubent mulieres, nec nubentur viri ab eis, id est non ducent, quia homines immortales non egebunt propagatione, et est Graeco idiomate dictum nubentur. Futuram autem resurrectionem probavit ex verbis Domini, quae dixit Moysi in rubo: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob; quia isti prophetas non recipiebant, evidentibus eorum testimoniis, non potuit uti contra eos. Est autem probatio talis. Ipsi putabant animas interire cum corporibus. Hac autem auctoritate probatur, animas vivere post corpora. Alioquin si homo moriens, penitus in nihilum redigitur, tunc dixit Deus, se Deum esse nihili. Manentibus ergo animabus post mortem, recolligi potest, quia corpora resurgent, ut cum eis recipiant animae, quod cum eis meruerunt. Alioquin frustra incorporantur.